NUMIDICA seu Africana Gallina

NUMIDICA seu Africana Gallina
NUMIDICA seu Africana Gallina
apud Petronium,
Tuo palato pavo clausus pascitur,
Gallina tibi Numidica etc.
Statium Sylv. 6. l. 1. in Domitiani Saturnal. v. 75.
Inter quae subito cadunt volatu,
Immensae volucrum per astra nubes,
Quas Nilus sacer horridusque Phasis,
Quas udo Numidae legunt sub Austro etc.
in Veterib. fuit cupediis, vide quoque Horat. Epodâ 2. Iuvenal. Sat. 11. Martial. l. 3. Epigr. 58. et 77. etc. Quas Romanis magis cognitas, utpote ex propinquo allatas, Graeci parum videntur novisse: quorum si qui famâ ad se perlatas memoraverunt, Μελεαγρίδας illas appellaverunt, a similitudine, quam cum Meleagridibus habent. Interim et apud Romanos non nisi sero in cibis receptae sunt. Varto, l. 3. RR. c. 9. Hae novissimae in trielinium ganearium introlerunt e culina, propter fastidium hominum. Et Plin. l. 10. c. 26. Novissimae sunt peregrinarum avium receptae, propter ingratum virus. Unde patet, solam rariatem pretium auxisse: ut idem ibid. docet Varro. Veneunt propter pecuniam magnô. Petronius item,
Ales Phasiacis petita Colchis,
Atque Afrae volucres placent palato,
Quod nen sunt faciles etc.
Vide Sam. Bochart. Heroz. Part. pster. l. 1. c. 19. Galli hodie vocant gallinas Guineae: in capite tuber habent sive gibbam rutilam; unde gibberas eas esse, Auctores tradunt. Guttatae porro dicuntur Martiali l. 3. Epigr. 58. v. 15.
Et picta perdix Numidic aeque guttatae,
h. e. albae nigris intervenientibus punctis, vide supra in hac voce, it. ubi de Afritanis Gallinis, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis vero p. 872.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”